monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, 12, 3
Hoc ne fieri possit, oportet ut fidelis, si quis fuerit, filius, quae sibi nota, vobis forte ignota sunt, Patri fideliter pandat, et, ne hi de quibus legitur: Venenum aspidum sub labiis eorum , sinceritatem vestram toxico suo inficere valeant, modo quo potest praemuniat. Nam non est parvum Dei munus a talibus liberari, maxime cum Psalmus solemnis dicat: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa . Sed quid? Forte rursum nimis effluo, quod excusaveram adhuc incurro.